sábado, 28 de mayo de 2011

GUERRA CIVIL I, VI, 7-8

Consules, quod ante id tempus acciderat nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla. Tota Italia dilectus habentur, arma imperantur, pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur, omnia divina humanaque iura permiscentur.

GUERRA CIVIL I, VI, 6

In reliquas provincias praetores mittuntur. Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur, paludatique votis nuncupatis exeant.

GUERRA CIVIL I, VI, 5

De reliquis rebus senatus consulta perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria; L. Domitio Gallia. Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur.

GUERRA CIVIL I, VI, 3-4

De reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia dilectus habeantur; Faustus Sylla pro praetore in Mauritaniam mittatur; pecunia uti ex aerario Pompeio detur. Refertur etiam de rege Iuba ut socius sit atque amicus; Marcellus hoc se passurum in praesentia negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis.

GUERRA CIVIL I, VI, 1-2

Proximis diebus nagetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa quae per Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit: legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque iis posse persuaderi uti eum defendant aut sequantur saltem.

domingo, 15 de mayo de 2011

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIV, 6-7

Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis faciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato, discessit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIV, 4-5

Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIV, 3

Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod, eo invito, iter per provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIV, 1-2

His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent: qui, si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret, neque sine causa timendum putaret.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIII, 6-7

Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute quam dolo contenderent aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIII, 5

Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIII, 3-4

Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XIII, 1-2

Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii, repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XII, 6-7

Ita, sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XII, 3-5

Eos impeditos et inopinantes adgressus, magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus: nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum dono exisset patrum nostrorum memoria, L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XII, 2

Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XII, 1

Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XI, 4-6

Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese, depopulatis agris, non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi, praeter agri solum, nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus, Caesar non exspectandum sibi statuit dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.

GUERRA DE LAS GALIAS I, XI, 1-3

Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.

GUERRA DE LAS GALIAS I, X, 5

Compluribus his proeliis pulsis, ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.

GUERRA DE LAS GALIAS I, X, 3-4

Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres quae circum Aquileiam hiemabant ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibere conantur.

GUERRA DE LAS GALIAS I, X, 1-2

Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.

GUERRA DE LAS GALIAS I, IX, 4

Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.

GUERRA DE LAS GALIAS I, IX, 3

Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat et, cupiditate regni adductus, novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat.

Repaso gramatical:

VOCABULA:

  • Adduco, adduxi, adductum 3 tr: llevar, conducir, inducir || Pas: ser obligado, verse obligado, convencerse.
  • Amicus, i m: amigo, confidente, aliado.
  • Apud, prep de acus: junto a, con, entre.
  • Beneficium, ii n: beneficio, favor, protección, provecho.
  • Civitas, atis f: ciudad, estado.
  • Cupiditas, atis f: deseo, pasión, codicia, ambición.
  • Duco, duxi, ductum 3 tr: hacer seguir, llevar hacia, conducir, sacar, tomar consigo. 
  • Dumnorix, igis, m: Dumnórige.
  • Ex, prep de abl: de, desde, por causa de.
  • Filia, ae f: hija.
  • Gratia, ae f: gracia, encanto, simpatía.
  • Habeo, ui, itum 2 tr: tener, poseer.
  • Helvetii, iorum m pl: los helvecios.
  • In, prep de acus: a, hacia; prep de abl: en.
  • Is, ea, id: aquel.
  • Largitio, onis f: largueza, liberalidad.
  • Matrimonium, ii n: matrimonio.
  • Novus, a, um: nuevo, joven.
  • Obstringo, strinxi, strictum 3 tr: sujetar, atar, encadenar.
  • Orgetorix, igis m: Orgetórige.
  • Plurimum: lo más, muchísimo.
  • Plurimum, i n: lo más, muchísimo.
  • Plurimus, a, um: el mayor, muy grande, el más numeroso.
  • Possum, potui, -, tr e int: poder, ser capaz de.
  • Quam: lo más.
  • Quod: porque, que, el hecho de que.
  • Regnum, i n: autoridad, poder, soberanía, reino.
  • Res, rei f: cosa, hecho, idea.
  • Sequani, orum m pl: los secuanos.
  • Studeo, ui, - 2 int: afanarse,  dedicarse con afán, ser partidario.
  • Sum, fui, -, irr: ser, existir, haber.
  • Suus, a, um: suyo, su.
  • Volo, vis, velle, volui -, irr 3 tr: querer, desear.

GUERRA DE LAS GALIAS I, IX, 1-2

Relinquebatur una per Sequanos via, qua, Sequanis invitis, propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut, eo deprecatore, a Sequanis impetrarent.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VIII, 4

Helvetii, ea spe deiecti, navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.


  1. Ablativo Absoluto.
  2. Infinitivo.
  3. Participio concertado.
  4. Relativo.
  5. Conjunciones adverbiales.

  • Alius, alia, aliud: otro, uno más.
  • Altitudo, -inis f: altitud, elevación, altura.
  • Complures, -plura: muchos, muchísimos.
  • Conatus, -us m: esfuerzo, empresa, empeño, intento.
  • Concursus, -us m: encuentro, choque, batalla.
  • Conor 1 tr: prepararse, emprender, intentar.
  • Deicio, -ieci, -iectum 3 tr: echar, precipitar, despeñar, derribar, expulsar, frustrar.
  • Destituo, -stitui, -titutum 3 tr: poner, dejar, abandonar, desistir.
  • Facio, feci, factum 3 tr: hacer, realizar, construir.
  • Flumen, -inis n: río, corriente.
  • Helvetii, -iorum m pl: los helvecios.
  • Hic, haec, hoc: este.
  • Interdiu: de día, durante el día.
  • Is, ea, id: aquel.
  • Iungo, -nxi, -nctum 3 tr: unir, juntar, enganchar, ligar, cerrar.
  • Miles, -itis m: soldado.
  • Minimus, -a, -um: muy pequeño, mínimo, el más pequeño, el menor.
  • Munitio, -onis f: fortificación, trinchera.
  • Navis, -is f: nave, embarcación.
  • Noctu: de noche, por la noche.
  • Non: no.
  • Numquam: nunca.
  • Opus, -eris n: trabajo, obra.
  • Perrumpo, -rupi, -ruptum 3 tr e int: destrozar, quebrantar, forzar el paso, superar.
  • Possum, potui - irr, tr e int: poder, ser capaz de.
  • Qua: adv relativo: por donde, por cuanto || Adv interrogativo: por dónde, por qué medio || Adv indefinido: por algún medio, en algún modo.
  • Ratis , -is f: balsa, lancha.
  • Repulso 1 tr: rechazar, repercutir.
  • Rhodanus, -i m: Ródano.
  • Saepe: a menudo, con frecuencia.
  • Saepius: con más frecuencia, con mucha frecuencia.
  • Si, conj: si, a condición de que, siempre que.
  • Spes, -ei f: espera, esperanza, confianza.
  • Sum, esse, fui: ser, estar, ser propio de, servir de.
  • Telum, -i n: dardo, flecha, arma arrojadiza.
  • Vadum, -i n: vado, bajío.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VIII, 2-3

Eo opere perfecto, praesidia disponit, castela communit, quo facilius, si, se invito, transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat se, more et exemplo populi Romani, posse iter ulli per provinciam dare, et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit.

GUERRA DE LAS GALIAS I, VIII, 1

Interea ea legione quam secum habebat militibusque qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.